CEPHALUS

CEPHALUS
I.
CEPHALUS
Atheniensis orator, qui primus proemia; et epilogos induxit. Suidas. Cuius etiam Aeschines et Demosthenes, in Oratimbus, meminerunt. Hic gloriabatur, quod cum plura decreta, quam quis sui temporis orator, scripsisset, numquam fuisset accusatus, quod contra leges decrevisset. Cael. Rhodig. l. 11. Anliq. Lection. c. 14.
II.
CEPHALUS
Deionis, vel Deionei filius, vel, ut alii volunt, Mercurii et Herses filiae Cecropis, qui Procrin Erechthei, vel Hyphili Atheniensium Regis filiam uxorem duxit. Huius amore capta Aurora, cum iuvenem uxoris amantissimum nullâ ratione ad sui amorem posset inflectere, vi eum dicitur rapuisse. Verum, cum ne sic quidem constantiam eius posser labefactare, ad uxorem eum remisit in negotiatoris similitudinem transformatum: cuius erga se fidem cum explorare vellet, ingentibus muneribus pudicitiam eius sollicitavit, cumque illa pretii magnitudine iam succumberet, Cephalus receprâ pristiuâ formâ perfidiam ei exprobravit. Quod Procris cum inficias ire non posser, pudore impulsa, relictô virô in silvam sese, locaque deserta contulit. Tandem tamen viro reconciliata, iacolum ei inevitabile, et canem Laelapa nomine didit, quem a Minoe donô acceperat. lis itaque muneribus instructus Cephalus silvis sese assidue oblectabat, relictôque ante lucem uxoris thalamô, venatione sese exercebat. Quamobram verita Proeris, (ut res est plena suspicionis amor) ne nymphae cuiuspiam amore teneretur, clam eum in silvas est subsecuta, et ut in furto virum deprehenderet, inter fruteta sese occultavit. Cum itaque Cephalus, aestu laboreque fatigatus ad virgulta se recepisset, et sub arbore quadam recumbens Auram, ut se rficeret, ex more invocaret, Procris suspiata aliam pellicem affuturam, quo rem omnem melius cognosceret, sese erigens virgulta commovit. Quâ re animadversâ Cephalus feram ratus, iaculum suum emisit, uxoremque carissimam mevitabili ictu interfecit. Ovid. l. 7. Met. Sed paulo aliter Hyginus Fab. Poetic. c. 189. Proptera accusatus fuit coram Areopago, et hoc fuit secundum Areopagi iudicium, uri discimus ex Scholiaste Europidis in Orestem; Primum fuit Martis a Neptuno accusati, quod filium suum Halirrhothium interfecisset; Secundum Cephali, propterea quod Procrin uxorem occidisset; Tertium Daedali, qui Talum nepotem ac sororis suae filium de medio sustulerat; Quartum Orestis parricidii a Tyndaro Clytaemnestrae patre accusati. Neque tamen desunt, qui Cephalum a Iove in lapidem conversum tradant. Ovid. in De Arte Amand. l. 3. v. 83.
Latmius Endymion non est tibi Luna pudori,
Nec Cephalus roseae prada pudenda Deae.
Idem in Ep. 4. Heroid. v. 93.
Clarus erat Cephalus silvis, multaeque per herbam
Conciderant illo percutiente ferae.
Idem ibidem, Ep. 15. Herodi. v. 87.
Hunc ne pro Cephalo raperes Aurora timebam.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Cephalus — and Eos, by Nicolas Poussin (circa 1630) Cephalus (Greek: Κέφαλος Kephalos) is an Ancient Greek name, used both for the hero figure in Greek mythology and carried as a theophoric name by historical persons. The word kephalos is Greek for head ,… …   Wikipedia

  • cephalus — (v. gr.), köpfig, z.B. mono , di , tricephalus, ein , zwei , dreiköpfig, d.h. mit 1, 2 od. 3 Blüthenköpfen versehen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cephălus — Cephălus, 1) (Sagengesch.), s. Kephalos; 2) (Zool.), so v.w. Klumpfisch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cephalus — Cephalus, s. Kephalos …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cephalus — Cephalus, myth., Königssohn von Phocis, Gemahl der Prokris, die auf der Jagd von ihm durch einen Irrthum getödtet ward. Ein anderer C. erscheint als Geliebter der Aurora und durch sie Vater des Tithonus …   Herders Conversations-Lexikon

  • Cephalus — /sef euh leuhs/, n. Class. Myth. the husband of Procris. Also, Kephalos. * * * ▪ Greek mythology       in Greek mythology, son of Hermes and Herse, daughter of Cecrops, king of Athens. According to Hesiod s Theogony, he was beloved by the goddess …   Universalium

  • cephalus — cyn·o·cephalus; …   English syllables

  • CEPHALUS Corinthius — correxit leges Dioclis Syracusis, post eiectum Dionysium Iuniorem, Olympiad 110 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cephalus — Kephalos und Procris, Gemälde von Jean Honoré Fragonard (1755) Kephalos und Eos, Gemälde von …   Deutsch Wikipedia

  • Cephalus — Cẹphalus,   griechischer Mythos: Kephalos …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”